Charter Document - 02172869

Charter Document - 02172869


Charter Number: 02172869
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1049
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus Christum colentibus Christum credentibus Christumque confitentibus quod ego Tetsa pro anima mea omniumque parentum meorum vivorum atque defunctorum dono quendam mei juris servum nomine Durannum clericum ad locum Cluniacum cui domnus et venerabilis Oudilo abbas preest ut ab hac die a mea sit servitute et omnium parentum meorum extorris extraneus et alienus et liber quatenus nullius mortali homini servire cogatur nisi Domino Deo omnipotenti et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco tali conveniencia tali tenore tali racione ut supradicti loci seniores illum pro Dei honore et amore diligant tueantur et cum omni honore quandiu vixerit custodiant conservent Consenserunt autem et laudaverunt hanc meam donationem filii mei Warulfus et Walterius nunc Deo auxiliante Matisconensis episcopus et corrob[or]averunt sua spontanea voluntate Post obitum vero supradicti patris Odilonis electo domno Hugone in loco ejus residente eo apud Sanctum Marcellum in diebus sancte quadragesime iterum supradictus domnus Walterius presul et Warulfus frater ejus et Walterius filius ejus in manu jam dicti abbatis hoc donum firmaverunt et fidelibus suis firmare rogaverunt S Walterii episcopi S Warulfi fratris ejus S Walterii filii ejus S Bernardi filii Raierii S Landrici