Charter Document - 02172863
| Charter Number: | 02172863 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1031 - 1048 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnis homo quandiu in presenti seculo vite agonizat summa vi atque ingenio studere debet ut ex reditibus quos jure hereditario possidere videntur eterna premia mercetur juxta Precursoris vocem Jam securis inquiens ad radicem arboris posita est Quapropter noverint tam presentes quam futuri quod ego Airardus et uxor mea Gonzelina [vel] Eva reminiscens pondera peccatorum nostrorum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abbas preesse videtur aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Perrotum hoc est unum mansum cum appenditiis suis pratis campis totum ad integrum quesitum et inquirendum sine ullo contradicente Et si aliquis hanc donationem calumniare voluerit auri unctias X conponat et hec carta firma et stabilis permaneat constipulatione subnixa S Airardi et uxoris sue Gonszelina vel Eva qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt S Ricardi S Rainaldi S Undrada S Arbaldi presbiteri S Alberico Duran Witbert Isenbalt Stephanus Wido scripsit regnante Einrico rege
