Charter Document - 02172862
Charter Number: | 02172862 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1031 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco quod est constructum in honore apostolorum Petri et Pauli beatorum ubi domnus abba Odilo videtur majus prodesse quam preesse Ego Beliardus et filius meus Braidincus donamus Deo et ad sanctum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensis in villa que nuncupatur Cantriacus unum curtilum pro remedio anime Rotberti in locum sepulture terminat autem ipsa hereditas a mane et a sero atque a sercio vias publicas et a medio die terra Sancti Vincentii Et in alio loco qui vocatur Vincellas unum campum nominatum ad Crucem qui terminat a mane et a sercio vias publicas a medio die terra francorum ab occidente terra Sancti Stephani Facimus hanc donationem pro anima filii mei Rotberti et pro animabus nostris videlicet Beliardi Braidenci Leotgarde et pro omnibus fidelibus christianis ut omnipotens Dominus concedat nobis gaudium sine fine mansurum Et ab hodierna die et deinceps faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus libras auri III persolvat et hec stabilis maneat et nisi cito resipuerit sit pars ejus cum Juda in inferno nisi per emendationem S Beliardi et Braidinco et Leotgarda qui hanc donationem fecerunt S Rotberti S Raculfi Acta Cluniaco mense septembri feria VI regnante Heinrico rege