Charter Document - 02172860

Charter Document - 02172860


Charter Number: 02172860
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco Cluniensi cenobio in honore Dei et veneratione sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecratum Ego Ilius dono duas partes unius ecclesie que michi jure hereditario eveniunt tertia enim pars sororibus meis est Itaque de istis duabus nominatis partibus unam ad presens dono Sancto Petro et filio meo Stephano monacho jure hereditario aliam vero partem dono tali conventu ut uxor mea Walburgis et filius meus Girinus teneant quandiu vixerint et post eorum mortem si filius meus legalem heredem de se genitum non habuerit ad Sanctum Petrum perveniant Simili modo dono totam medietatem burgi videlicet ex dextera parte et vineam in eodem loco positam cum duobus tribleriis unus vocatur Cheret alter Bechet Unum etiam curtilum Andraldi dono post mortem meam et uxoris mee qui situs est in atrio ejusdem ecclesie Est autem ipsa ecclesia sita in episcopatu Lucdunensi in agro Marcennacensi in villa Villarensi Et est ipsa ecclesia consecrata in honore sancti Prejecti Facio autem donationem hanc pro remedio anime mee et uxoris mee et filiorum meorum atque omnium parentum meorum vivorum ac mortuorum Si quis autem de heredibus meis hanc donationem calumniare voluerit omnibus maledictionibus tam vetus Testamentum quam novum continens subjaceat et in tota mea alia hereditate partem non habeat hec autem donatio firma permaneat S Ilii qui hanc donationem fecit S Walburgis uxoris ejus S Girini filii ejus S Rodlanni presbiteri S Girardi presbiteri S Duranni Moschet S Berardi S Anne filie ejus S Rotlanni militis S Bernardi Infantis S alii Bernardi militis S Affecie S Adheleydis