Charter Document - 02172856

Charter Document - 02172856


Charter Number: 02172856
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f14r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Totius humane salutis auctor et de peccatis suis digne penitentibus clementissimus venie largitor contra inevitabilia humanorum excessuum vulnera opponere dignatus [est] salubria preceptorum suorum medicamina de quibus est illud Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccata et Facite vobis amicos de iniquo Mammona qui vos recipiant in eterna tabernacula Quod ego in Dei nomine Bernardus episcopus Caturcensis et frater meus Rotbertus cum uxore sua Matfreda [et filio suo Petro et filia] animo perpendentes ultimique judicii diem pertimescentes pro remedio animarum nostrarum seu omnium parentum nostrorum atque omnium fidelium christianorum vivorum vel defunctorum donamus Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba quandam nostri juris ecclesiam in pago Caturcensi in villa Garentiniaco sitam et in veneratione sancti Saturnini ab antiquis consecratam cum omnibus appendiciis suis terris cultis et incultis campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum sicut ad jam dictam ecclesiam pertinere videtur excepta tercia parte de paxeria que ibi est quam sibi retinuit frater meus Rotbertus Et ne quis presentium sive futurorum calumpnietur et dicat quod non possumus firmam et solidam donationem de hac ecclesia facere eo quod sit de jure et hereditate Sancti Stephani et ecclesie Caturcensi cui per Dei gratiam preesse videmur noverint cuncti tam presentes quam futuri quod pro ea damus in loco commutationis aliam ecclesiam de nostra propria hereditate in eodem pago in villa Gramato sitam [tali tenore ut frater meus jam dictus Rotbertus pro decessoribus nostris in beneficio teneat sicut jam dictam ecclesiam faciebat] Fecimus autem hanc commutationem in capitulo Sancti Stephani [feria VII in synodo] in presentia canonicorum abbatum scilicet archipresbiterorum archidiaconum et ceterorum clericorum atque nobilium laicorum Et ut hec nostra donatio firma permaneat manibus propriis firmamus et testibus presentibus firmare rogamus S Bernardi episcopi et fratris sui Rotberti cum uxore sua et filio [Petro et filia] S Stephani abbatis S Alberti abbatis S Arberti archidiaconi S Gausberti vice archidiaconi S Willelmi canonici S Giraldi sacerdotis S Grimaldi S Andree S Constancii