Charter Document - 02172854

Charter Document - 02172854


Charter Number: 02172854
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Joannes episcopus servus servorum Dei Odiloni abbati salutem charissimam cum benedictione apostolica Docente beatissimo Gregorio multa videbantur bona et non sunt Verumtamen cum dicitur si rogas quia omnia tua que videbantur bona bona non esse sentimus Quid enim in monacho obedientia sanctius Quid in Christiano acceptabilius Nonne melior est obedientia sacrificio secundum propheticum iudicium et voce Dominica dicitur Obedientiam volo et non sacrificium Quantum vero beatus Benedictus eam suis preconiis extollat non est dignum hic inserere cum te non lateat Percipimus igitur injuriam sancte Ecclesie Lugdunensis petentis te in conjugium quia competebat cui etiam salivam in facie jecisti Omittimus injuriam sancte plebis cujus regimen parcendo soli vite tue refugisti et refugis Tacemus quod auctoritatem tantorum presulum monentium et rogantium ad episcopalem dignitatem accedere post habuisti quod sancte Romane Ecclesie et nobis inobedientem te reddidisti et inultum relinquere nec debemus nec possumus nisi forte obedientia diluat que inobedientia maculavit satisfactione purgetur quod transgressione inquinatum est id est nisi expetitum regimen jam dicte Ecclesie quod inobediendo usque hactenus sprevisti obedientem susceperis quid amaritudinis vel severitatis erga meritos sciat Romana Ecclesia injicere senties Nam hoc sacrum regimen sicut a nullo est temere usurpandum ita petente Ecclesia a nullo tuo simili est vitandum Quoniam tantorum perditionis reus eris quantorum saluti exemplo et doctrina prodesse potuisses Nota loquimur et que te scire pleniter confidimus Ideoque taceat jam charta et lingua loquatur verum episcopi Gaudfridi cui luce clarius voluntatem meam reserandam tam tibi quam confratribus tuis et omni Ecclesie commisimus Vale