Charter Document - 02172846

Charter Document - 02172846


Charter Number: 02172846
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f8v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clementia divine bonitatis [] Ego Ansedeus dono Deo et sanctis apostolis [ad locum] Cluniacum de rebus meis quas in beneficium teneo de meo seniore comite Hugone eodem seniore meo mihi benigne concedente et favente Sunt autem ipse res site in pago Augustidunense in vicinio castri Borboni videlicet ecclesia Sancti Nazarii cum omnibus terris cultis et incultis vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum quesitum et inquirendum sicut ad ipsam ecclesiam et altare aspiciunt vel aspicere videntur capellas etiam juxta positas Sancti scilicet Johannis Baptiste Sancti Simphoriani Sancti Petri Sanctorum Gervasi et Protasi piscariam quoque de Mulnato ecclesiam etiam Sancti Petri que sita est in villa Leemna capellam etiam Sancti Prejecti consensu et voluntate Humberti militis qui de me illam in benefitium habebat et sine aliquo scamio pro redemptione anime sue mecum hoc donum fecit capellam quoque Sancti Baudilii in Pistichiaco cum omni terra que ibi pertinet ex ista parte Ligeris et ultra sicut Gunterius de me habebat sedem etiam ad piscariam quam vulgo dicunt passeriam faciendam in flumine Ligeris inter meas duas exclusas ubicumque melius et aptius inveniri poterit libertatem etiam ut in omnibus locis superius nominatis et precipue ubicumque salvamentum habuerit neque mea vel successorum meorum neque alicujus de re aliqua violentia sive consuetudo agatur vel lex requiratur juste vel injuste nisi a monachis quorum potestati datur Dono quendam servum Petrum nomine cum filiis et filiabus suis et cum omni terra quam de me habebat Facio hanc donacionem pro animabus omnium fidelium tam vivorum quam defunctorum S Hugo comes Tedbaldus comes Ansedeus et filius ejus Ansedeus Vuichardus Heldinus Emma uxor ejus Iterius Hildinus filii eorum Umbertus Rainerius Archimbaldus Segualdus Vualterius Heldegerius Elgodus Rainerius Huulgerius Dacbertus Roclenus Aimo Rodulfus Roclenus Alaldus Gauzcerannus Gislulfus Vualterius Bernardus Seguinus