Charter Document - 02172844
Charter Number: | 02172844 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Heinricus reddo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo dimidium molendinum et facio verpitionem ita ut in usu fructuario habeam et accipio in precio XXV solidos Terram autem que inibi sita est et molendinum jam dictum omnia que ibi actenus visus sum habere totum ex integro reddo laudante fratre meo Bernardo cum uxore sua Petronilla quia ab eo emi ipsam terram et ut post laudaret istam cartam accepit in precio XII solidos a monachis Cluniasensibus Hec omnia superius commemorata laudo et confirmo cum uxore mea nomine Agna et filio Wichardo pro remedio animarum nostrarum [seu parentum nostrorum] a quibus [heu pro dolor] ablata fuit ista terra jamdudum data et quod pejus est carta legalis descripta ab ipsis igne exusta In vita vero mea dimidiarios tres de annona quamdiu eam tenuero reddam jam dictis senioribus quisquo anno et meam partem de servitio molendini quicquid ibi habeo in tali tenore ut cum obiero si nihil aliud acceperint sepeliant me Cluniaco Laudatores et firmatores hii sunt S Duranni S Aderbaldi suorumque fratrum Stephani et Duranni S Tedbaldi Ansedeus S Duranni sacerdotis [S] Girardi S Ildini Hoc mercatum a domno Stephano monacho est pactum qui obedientiam de Chiviniis regebat Si quis vero aut ex heredibus aut successoribus nostris aliquam calumpniam inferre temptaverit iram Dei super eum manifeste veniat dehinc judiciaria potestate coactus quod habere poterit persolvat usque ad unum nummum quod vero repetit vindicare non valeat [Balduinus monachus scripsit feria IIII mense martio]