Charter Document - 02172838

Charter Document - 02172838


Charter Number: 02172838
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Enjolbertus cum uxore mea et filio vendimus quendam mansum qui est situs in Cabilonensi pago in parrochia Sancti Martini in villa que vocatur Bitcetti et ipse mansus vocatur de Crimel omnem mansum cum appendiciis suis id est vineis pratis silvis totam terram de ipso manso et que pertinet ad ipsum mansum ubicumque fuerit totum ex integrum vendimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque servis Dei commorantibus in Cluniacensi cenobio et accipimus LXX solidos in pretio talique tenore deposuimus ad scedulam cartam super sacrum altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli ut societas ipsius cenobii nobis detur atque in decessu nostro ibidem sepeliemur In tali vero ratione ut illi monachi qui ibidem Deo servierint teneant possideant habeant sine ulla contradictione Si quis enim aut ex heredibus nostris aut successoribus nostris aliquam calumpniam inferre temptaverit primum iram Omnipotentis incurrat dehinc in juditio publico quod habere poterit persolvat usque ad unum nummum Sane divina falce preciso aperiatur terra et degluttiet eum cum Dathan et Abiron descendatque in infernum cum ipsis Et ut hoc firmum permaneat amicis meis laudare feci Joscerannus frater meus confirmavit et laudavit