Charter Document - 02172836

Charter Document - 02172836


Charter Number: 02172836
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris magnis et parvis liberis et servis quod ego Wido cum conjuge Elisabeth et filio Poncio recordans sentencie dicentis Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis illiusque Date elemosinam et omnia munda sunt vobis ob absolutionem meorum criminum ac cuncte mee cognationis offero et dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro ac Paulo Cluniensis cenobii fratribusque inibi commorantibus portiunculam quandam mee hereditatis subtus annotatam jure perpetuo possidendam videlicet in villa de Curcellis mansum qui dicitur de Ulmo XII jugera terre tria plaustra feni usum aque in silva longe lateque quingentorum porcorum pascua et omnes usus qui fratri hoc idem tenenti fuerint placiti et necessarii