Charter Document - 02172835

Charter Document - 02172835


Charter Number: 02172835
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis virtus et sapientia Dei patris Dominus noster Jesus Christus previdens humane fragilitatis naturam labilem esse ad peccandum et promptam per semetipsum adversus cotidiana vulnera nostrorum peccaminum elemosine donare dignatus est nobis salubre medicamentum Quod ego Rotlendis in Dei nomine considerans dono ad locum Cluniacum quod dedicatum est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cuique venerabilis memorie dunnus Odilo abbas preesse videtur aliquid de mea hereditate pro remedio anime mee et viri mei Herberti et filii mei Bernardi Est autem ipsa hereditas sita in pago Cabilonense in villa Glenensi totum videlicet quod ibi visa sum habere hoc sunt curtiles vinee campi Item in alia villa Corclogia curtile unum ubi Bernardus manet Item in episcopatu Vesontionum in villa Fagio mansum unum cum omnibus appenditiis suis ubi Rainardus mansit hoc sunt campi prata bosci cum aquis viridiari[i]s Faciant autem rectores Sancti Petri de memoratis rebus ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint S Frogerii S Odonis qui fieri firmareque rogaverunt S Rainaldi Gualonis S Atenardi S Rotberti S Maingaudi S Odonis