Charter Document - 02172832
Charter Number: | 02172832 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti sancte ecclesie filii et fratres quod ego Artaldus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi reverendus domnus Odilo abbas preesse videtur unam villam que vocatur Sancti Petri in Embolico sita in pago Valentinensi ut ab hac die quicquid facere voluerint in ipsorum sit potestatem Facio etiam werpitionem ex omnibus querelis atque consuetudinibus quas pater meus Arnaldus et ego usque in presens tempus requisivimus Si quis vero presumpserit huic nostre donationi atque werpitioni aliquam inferre calumniam omnibus maledictionibus que sunt site in novo et in veteri Testamento subjaceat nisi ad emendationem venerit S Artaldi qui fieri et firmare rogavit S Garanti fratris sui S Pontii filius Ademari comitis S Umberti S Aviti S Guntardi