Charter Document - 02172831

Charter Document - 02172831


Charter Number: 02172831
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f9r)
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur homo peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum consulere et in futuro judices fore animarum non ambigimus Quapropter ego Wigo et uxor mea Eufemia reminiscentes nostrorum peccaminum enormitatem donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi et in pago Matisconensi atque in ipsis comitatibus in villa Ronnenco de hereditate nostra quantum ibi visi sumus habere habent vero ipse res fines et determinationes a mane fluvio Arari volvente a medio die terra Sancti Martini a sero via publica a cercio Vosana volvente et in alio loco que vocatur Nova Cella hereditatem quam dedit Aldo et Arnulfus filius ejus Narduino vicecomiti et filie ejus Eufemie quesitum et inquirendum Hec omnia donamus Deo et jam dictis apostolis ejus ego Wigo et uxor mea Eufemia pro remedio animarum nostrarum ac patris mei Berardi et matris mee Blismodis ac fratris mei Wichardi seu infantibus meis atque omnium parentum meorum eo tenore ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus et post nostrum amborum discessum ad jam dictum locum perveniant et in vestitura portum domni Pauli et coloniam in villa Bosco et quantum ad ipsam coloniam pertinet hoc sunt campi prati silve aquarumque decursibus Si quis autem quod futurum minime credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit primitus iram omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat et a liminibus omnium ecclesiarum extraneus omnibus maledictionibus que in veteri atque in novo Testamento continentur maledictus subjaceat et nisi ad emendationem venerit perpetuo anathemati mancipetur cogente vero judiciaria potestate auri libras L persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Wigonis vicecomitis et uxoris sue Eufemie qui fieri et firmare rogaverunt S Willelmi S Berardi S Leotaldi S alius Berardi S Jarentonis S Unfredi S Stephani S Udonis S alius Udonis S Adalardi S Aymini S Umberti Data per manum Rodberti monachi regnante Rodulfo rege anno []