Charter Document - 02172827

Charter Document - 02172827


Charter Number: 02172827
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverit universitas fidelium quod ego Maiolus deductus ad mortem et veniens ad monastice religionis conversasionem facio donationem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cenobio famosissimo sub eorum honore consecrato de rebus meis que michi jure hereditario debentur videlicet in Tasiaco villa omnia que ibi visus sum habere hoc sunt vinee campi prati silve aque aquarumque decursus totum ad integrum Dono etiam in villa Cimandras unum mansum in eo tenore ut Letaldo avunculo meo et suis nepotibus filiis Vualterii a senioribus concedatur si hujus karte firmatores fuerint Si vero firmare noluerint ex toto perdant Dono etiam apud Sanctum Saturninum quicquid ibi habeo Dono etiam et in Liciaco villa omnem meam partem cum silva sibi subjecta et quartam partem de portu Antondi cum piscaria Sunt vero ibi servi et ancille de quibus similem donationem facio Deo et Sancto Petro S Maioli qui dedit et firmavit S Odulrici S Ottoni comiti S Ansedei S Acardi S Jotseranni S Drogoni S Livoni S Josfredi S Gisleberti S Achini S Hupertus Data per manu Jozaldi monachi anno L regnante Rotberto rege