Charter Document - 02172824
Charter Number: | 02172824 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1029 - 1030 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Notum sit omnibus christianis fidelibus quod ego Adalgardis dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Noglas hoc sunt duo curtilia quorum unus terminatur ex omnibus partibus de ipsa hereditate aliud de una parte via publica de alia gutta de alia terra Winisi de alia de ipsa hereditate in alio loco in villa Varolgas dimidium curtile et in ipsa villa Noglas quatuor sextariadas de terra Facio autem hanc donationem pro anima mea et anima senioris mei Ansalardi et filii mei et in locum sepulture in tali conventu ut ab hodierno die faciant monachi quicquid facere voluerint S Adalgardis que fieri et firmare rogavit S Arnulfi filii ejus S Wilelmi S Livonis S Artaldi S Landrade S Aysendis S Tetbaldi Actum Cluniaco publice Rainoardus levita scripsit anno XXXIIII regnante Rotberto rege