Charter Document - 02172823

Charter Document - 02172823


Charter Number: 02172823
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029 - 1030
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine summe Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis presentibus scilicet atque futuris quod ego Drogo miles mente pertractans qualiter possim evadere futuri examen judicii per intercessionem apostolorum Petri et Pauli dono Deo omnium bonorum largitori ipsisque apostolis ac loco Cluniacensi aliquid ex rebus meis hoc est vineas quasdam in pago sitas Maticensi in villa que dicitur Vallis habentes terminationes ab oriente quidem terra Sancti Petri et ipsam a duabus partibus aliis a quarta quoque terra Sancti Nicetii Quam donationem facio pro remedio anime mee seu parentum meorum ea scilicet convenientia ut quamdiu vixero teneam et possideam et omni anno loco census IIII sextarios vini exsolvam Post meum vero ex hac vita discessum me hujus rei gratia sepulture tradito predictum donum habitatores jam dicti loci absque ullius contrarietate recipiant et exinde quicquid voluerint faciant Et ut firmior habeatur presens donatio manu eam propria subterfirmo testibusque roborandam trado S Drogonis qui hanc donationis cartam fieri firmareque precepit S Huberti S Bernardi S Arlebaldi S Sesleni presbiteri S Bernardi Rabidi S Rannulfi S Aymonis S Gunteri S Bernardi Actum Cluniaco regnante Rotberto rege anno XXXIIII