Charter Document - 02172821

Charter Document - 02172821


Charter Number: 02172821
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029 - 1030
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus quod ego Landrada dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum de mea hereditate que sita est in commitatu Matisconense in villa Solosano hoc est unam vineam que habet in longum perticas triginta sex et terminat ex omnibus partibus de ipsa hereditate a vento terra vescontali et in alio loco unam sexte radam de terra Facio autem hanc donacionem in tali conventu ut quamdiu vixero teneam ipsam vineam et in vestitura ipsam sexta radam in presenti [dono] Actum publice apud Cluniacum Rainoardus levita scripsit regnante Rodberto rege anno XXXIIII S Landrade qui hanc donacionem facit S Adalgardis S Arnulfi S Livoni S Vuillelmi