Charter Document - 02172817
Charter Number: | 02172817 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1029 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus gratia Dei Burgundiorum rex Sicut certum est quia Deus potentes non abicit quippe sine quo potestas non est ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit et ob hoc nobis summopere curandum est ut cum vel prodesse vel obesse ipso disponente possimus nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes quod honori sancte ejus ecclesie proficiat certatim faciamus Itaque prisce serie consuetudinis regalemque christiane religionis morem considerantes totis nisibus totoque mentis affectu imitari cupimus et quod ipsi duxerunt ad ecclesiastice celsitudinis curam nos spiritalibus armis et clipeo dominice protectionis defensi eandem cure sollicitudinem subintremus sicut qui Deo famulantibus placabiles misericorditer extiterunt Quapropter cunctis tam regibus quam reliquarum dignitatum personis presentibus vel futuris notum sit quod petiit a nobis quidam fidelis noster Reinaldus comes filius Ottonis cognomento Vuilelmi viri inlustrissimi quatinus Cluniacensi cenobio in honore primorum celi Petri videlicet et Pauli constructo cui preest domnus et reverendus pater Odilo concederemus per hoc nostre auctoritatis preceptum ecclesiam sive monasterium in honore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi ejusdemque genitricis Marie sanctique Petri apostoli necnon et beati Nicholay confessoris almi consecratum ad abitandum ibi Cluniacenses monachos qui tam pro nostra quam pro omnium salute Deo assidue preces et vota persolvant Concedimus ergo jam dicto cenobio prefatum locum situm in episcopatu Vesoncionensi juxta Poloniacum in loco qui recte Vallis vocatur constitutum cum terra et decimis seu omnibus sibi pertinentiis et a bone memorie Ottone cognomento Vuilelmo sive Rainaldo ejus filio vel ab aliquo possessore ibi collatis seu conferendis et cunctis ibi undecumque in regno nostro adquisitis vel in perpetuum adquirendis ad presens quoque IIII ferreas caldarias situsque earum in Salinis et vineas que quondam fuerunt Beatricis et omnia que Cluniacenses monachi in predicto burgo adquisierint in burgo etiam Grosonensi quidquid ibi adquisierunt vel deinceps adquirere potuerint villam quoque Glenonem cum ecclesia et decimis cum servis et ancillis cum vineis silvulis pratis rivulis campis pascuis omni omnino terra culta videlicet et inculta cum cunctis ubicumque positis ad eandem villulam pertinentiis villam quoque Mediolanium ecclesiamque cum decimis et omnibus suis pertinentiis maximeque eternam consuetudinem in silva Maydunensi villam etiam Besanensem cum ecclesia et decimis et cunctis ad eandem villam pertinentiis locum etiam qui dicitur Mutua et omnia ad se pertinentia sed et Guntherium Popilianensem cum omnibus que ipse visus est habere tam in alodis quam in beneficiis comitum et cuncta omnino [in] possessione ejus piscariam quoque Givriacensem cum omni terra ad eam pertinenti Prefati igitur Rainaldi comitis vel aliorum fidelium nostrorum obtemperantes petitioni cum consensu conjugis Yrmengardis concedimus sicut dictum est Cluniacensi cenobio omnia superius memorata ac velut jam diximus deinceps adquirenda ad tenendum et jure perpetuo possidendum sine cujuslibet persone vel nobis succedentis in regimine vel alterius cujuscunque ordinis seu dignitatis contradictione vel ulla ab aliquo ibi retenta consuetudine Et hoc ut a nobis verius esse credatur et a posteris nostris non frangatur propria manu nostra roboravimus et sigilli nostri impressione insigniri jussimus Signum domni Roudolfi regis pii Actum Logis anno incarnationis MXXVIIII regnante Roudolfo rege anno XXXV Humbertus cancellarius jussu regis scripsit