Charter Document - 02172816

Charter Document - 02172816


Charter Number: 02172816
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Nomination
Date: 1029
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quicumque celestis imperii inspiratus sublimitate necne Romanorum principatus instructus lege voluerit erga sanctam Dei ecclesiam que est virgo vera mater atque totius mundi regina Jesu Christi filii Dei vivi cooperante Spiritu Sancto sponsa benivolentiam libenti animo exercere pro multorum rabie invidorum que nec in hoc fluctivago evo comprobatur evidentissime id quod sibi fidelis suus karitose donante consenserit impendere ne denuo aliquam disruptionem patiatur scriptionis serie antiquitus legaliterque libuit alligare sub romana potestate et privilegii auctoritate Quamobrem ego Isembertus quanquam non meis meritis preeunte tamen divina misericordia in dignitate pontificum positus cupio intimare omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod inspirante celesti gratia Cadelo vicecomes et filius suus Willelmus itidem vicecomes reminiscentes vite labentis excursus in semet reversi uterque in bonum conversi pio affectu humili vultu deprecati sunt per nostre auctoritatis scriptum tale a nobis fieri privilegium ad quandam ecclesiam in honore beatorum Johannis et Petri dedicatam in Metulensi pago in loco qui vulgo nuncupatur Mulgon sitam ut et decime et omnia predia ad eam pertinentia ecclesiastica auctoritate tali tenore ita sint concessa ut nunquam ille locus amplius vendatur neque comparetur censum non solvat nec laicali potestati vel alterius ordini subiciatur sed sub jussione episcopi hujus loci atque sub regimine monachorum Cluniensium omni tempore regatur Quod ego audiens nulla cupiditate coactus sed factus humili illorum deprecatione placatus consensi per omnia voluntati eorum per consensum nostrorum canonicorum seu venerabilis domni Odiloni abbatis Cluniacensis cenobii necne omnium Pictavorum abbatum cunctorumque Aquitanorum principum pro amore videlicet nostri piissimi redemptoris qui ad hoc homo dignatus est fieri ut qui sedebant in tenebris et umbra mortis secum regnarent in celis luce fulgentes summe veritatis Precamur denique ut ea que pro redemptione animarum nostrarum adque omnium fidelium christianorum juste et rationabiliter statuimus omnes nostri successores ita conservent sicuti sua a suis successoribus optaverint permanere gesta S Isemberti pontificis Aquitanorum S Wilelmi vicecomitis S Amelie matris sue S Wilelmi comitis S Wilelmi filii sui Item S Oddonis filii sui S Jordanis episcopi Lemovicensium S Rohonis episcopi Engolinensium S Rannulfi S Rainaldi S Gozfredi vicecomitis S Acfredi vicecomitis S Aymerici S Wilelmi de Partenaco Data mense maio regnante Rotberto rege necne presidente Aquitanis Wilelmo duce