Charter Document - 02172815
Charter Number: | 02172815 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1029 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Rerum cunctarum creator et moderator ob primi reatus culpam cernens genus humanum sub demonice dominationis jugo miserabiliter ancillari olim per servos suos prophetas multis hac variis traditionibus consulere dignatus est quatinus excuciens de cervice sua jugum diabolice servitutis tandem aliquando remeare valeret ad regnum eterne felicitatis Ita namque loquitur per prophetam clamans ostendens quomodo possumus mercare nobis eternum hac felicissimum regnum Thesaurizate ait vobis thesaurum indeficientem in celum quo fur non appropriat et ubi nulla est demolitio tinearum hac deinde Date inquid date elemosinam et omnia munda sunt vobis quia sicut aqua extinguitur ignis ita elemosina peccatum extinguitur Quapropter ego in Dei nomine Lanbertus miles talibus et hujusmodi roboratus preceptis considerans etiam mei corporis infirmitatem hac peccatorum meorum innumeram multitudinem dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in locum vocabulo Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus ac reverentissimus Odilo abbas ex rebus paterno mihi adjectis unum videlicet mansum situm in territurio Matisconense in villa vocabulo Latonai cum omnibus que ad ipsum mansum aspicere videntur totum ad integrum quesitum et ad inquirendum ubi Airoardus stetit Dono etiam in Perciaco plantas de vinea terminantes a duabus partibus terra Atonis et filii ejus Ugonis a poio terra Jocerannis a sero de ipsa hereditate Facio autem hanc donationem in tali conventu ut quandiu vixero teneam et possideam et post meum discessum habitatores de supra jam dicto loco in proprios usus jam supradictas res habeant nec umquam eas alicui vendere aud dare licentiam [presumant] Hanc igitur cartam facio pro anime mee et anima uxoris mee hac filiorum meorum anima quoque patris mei ac matris mee omniumque parentorum meorum remedio ut omnium Dominus concedat perpetualiter nos gaudere in suo regno S Lanberti et uxoris ejus Dedane hac filiorum eorumdem Attonis et Duranni S Rotrudis uxoris Atoni Actum pupplice apud Cabilonem civitatem regnante Rodberto rege anno XL secundo apud nos vero Domino Jesu Christo Facta carta in mense aprili die jovis Rainoardus monachus ad vicem cancellarii scripsit indictio currente tercia