Charter Document - 02172810

Charter Document - 02172810


Charter Number: 02172810
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1028 - 1029
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus in Evangelio ait Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Ideoque notum sit fidelibus cunctis quod nos ego scilicet Bernardus et frater meus Ugo donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro ac Paulo et loco Cluniacensi pro sepultura fratris nostri Heldrici interfecti unum curtile in villa Seia cum mansione et vinea terminatum a sero terra Ramnaldi via autem publica ex tribus partibus aliis S Bernardi et fratris ejus Ugonis qui hanc donationis cartam fecerunt et rogaverunt firmari S Gunduldrici S Leotaldi S Rodulfi S Livonis S Stephani Actum Cluniaco publice regnante anno tricesimo III Rodberto rege Vuarnerius scripsit