Charter Document - 02172809

Charter Document - 02172809


Charter Number: 02172809
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1028 - 1029
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Scriptum est quia Redemptio viri divitie ipsius Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri quod ego Lambertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro scilicet ac Paulo et loco Cluniacensi quasdam res pro anima fratris mei Jotzeranni interfecti quod est in pago Matisconensi et resedit in villa Curtiaco hoc est unum curtilum quem conquisivimus ego et frater meus Jotcerannus de Guilibertum cum vinea et bosco et omni usuario quod ad ipsum curtilum pertinet Et dono in alio loco in ipsam villam vinea una quam conquisivimus de Rotberto clerico et terminat de una parte via publica de alia parte bosco de alia parte terra Arbaldi de quarta parte terra Eldini Hanc vero donationem facio in loco sepulture et ut Deus omnipotens ejus misereatur anime Qui autem contradixerit nisi resipiscat anathema sit S Lanberti qui istam cartam fieri et firmare rogavit S alii Lanberti S Leotaldi S Oddoni Albi S Drogoni S Vuarulfi Actum Lasiaco publice Rotberto rege anno XXXIII Rotlannus scripsit