Charter Document - 02172808

Charter Document - 02172808


Charter Number: 02172808
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane sapientibus liquido patet quod Salvator noster suis sanctis monitis nos ammonet dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum Tesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Unde noverint cuncti fideles quod ego Vuarnerius et uxor mea nomine Astriburgis cupientes hanc Domini vocem adimplere donamus Deo et sanctis ejus Petro et Paulo Cluniasensique loco aliquid ex propria hereditate in comitatu Cabilonense in villis his nominibus Talento et Istriniaco omnem videlicet partem quam pater meus Aldo in predictis villis habere visus est tam in servis quam in ancillis in campis et vineis consuetudinibus et usuariis servis et ancillis in supradicta villa vel fine Talentensi manentibus vel ubicumque dispersis seu omni alodo eorum et uno curtilo in villa Istriniacensi qui habet radalem consuetudinem [in omni silva Braniacensi alioque curtilo in Talento qui similiter habet radalem consuetudinem] per totam silvam Braniacensem De his igitur omnibus prescriptis totam meam partem cum omni consuetudine que ad eam pertinet cum omni alodo meo cum servis et ancillis patribus et filiis presentibus et futuris vel ibi manentibus sicut dictum est vel ubicumque dispersis ad ipsam terram pertinentibus et cum omni alodo ipsorum totum dono Deo et Cluniacensi loco ut faciant ab hodierna die habitatores prefati loci quicquid inde facere voluerint absque ullius contradictione hominis Si quis autem contraire temptaverit non valeat vendicare quod repetit sed insuper judiciaria coactus potestate auri libram cogatur exsolvere et inantea presens donatio firma permaneat stipulatione subnixa et ut firmior habeatur manibus propriis firmavimus testibusque roborandam tradimus S Vuarnerii et uxoris ejus Astreburgis qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari Actum apud Belmontensem villam regnante Rodberto rege anno XXXIII