Charter Document - 02172807
Charter Number: | 02172807 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1028 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quecumque per secula firma debent existere necesse est ea apicum caracteribus adnotare ut lis futura valeatur comprimere et Christi karitas inconvulsa permanere Quapropter ego Oddo consentiente fratre Narduino audiens Dominum dicentem Si vis perfectus esse vade vende omnia que habes et da pauperibus et veni sequere me et habebis thesaurum in celo trado corpus meum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum qui vocatur Cluniacus ubi domnus Odilo abbas preesse dinoscitur Dono autem simul et terram pauperibus Christi in eodem loco sub regulari disciplina commanentibus presentibus scilicet et futuris que sita est in comitatu Cabillonensi in agro Balorense in villa que vocatur Camlocus Est campus in eadem villa qui vocatur Campus Presbiterorum usque ad inquirendum Post hunc alterum diurnalem in ipsa villa qui terminatur a mane terra Sancti Leodegarii a meridie Sancti Petri ab occidente via publica a circio Adalardi clerici Pratum quoque similiter dono quod est secus torrentem Grisonem quod circumdat ex omnibus partibus idem torrens Similiter dono terciam partem silve que est juxta pratum Guilulfi Item in villa cui vocabulum est Vinosa et in loco qui vocatur Croso omnia que ego et fratres mei Narduinus scilicet et Gausmarus usque nunc tenuimus quantum exquiri potest usque ad Castenearium Hanc autem elemosinam facimus ego et fratres mei pro animarum nostrarum remedio seu parentum vel propinquorum ut Dominus pro terrenis dignetur reddere eterna Si quis vero quod minime credimus contra hanc donationem aliquid resultare voluerit a Deo et sanctis ejus sit segregatus et diabolo mancipandus tradatur nisi emendatione congrua fuerit correptus S Oddonis qui hanc cartulam fieri et firmare rogavit S Narduini fratris ejus S Adalardi clerici S Bernardi presbiteri Data per manum Oddonis monachi in mense julio VII idus ipsius mensis luna XIII concurrente I epacta XXII regnante Rotberto rege