Charter Document - 02172806

Charter Document - 02172806


Charter Number: 02172806
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1028
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine summi Dei Notum sit cunctis christianis fidelibus quod ego Wido et uxor mea Ambrosia donamus Deo et ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de rebus nostris quas Deo propicio adquisivimus Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in villa Sarciaco unum videlicet curtilem terminantem a mane terra Jocildis a medio die terra Beraldi a sero via publica a cirtio terra Wichardi In ipsa villa unum campum in transversum habentem perticas III a mane pascherio terra Sancti Nazarii a medio die de ipsa hereditate a sero Sancti Nazarii Donamus etiam duas partes ex omni nostra hereditate quecunque adquirere adque possidere possumus aud valemus in omnibus omnino locis ubicumque invenire poterint in tali conventu ut pars mea videlicet Widonis ab hac die ad locum denominatum supra deveniat Pars autem uxoris mee jam nominate in vita sua si ipsa tenere voluerit ei permaneat post suum vero discessum ad ante jam dictum locum perveniat S Ambrosie et filii ejus Duranni qui hanc cartam firmaverunt et firmare rogaverunt S Vendranni S Guandalgisi S Bernardi S Jozaldi S Landaldi Actum in mense febroario die Saturni indictione XI regnante Rodberto rege anno XL secundo Rainardus monachus scripsit