Charter Document - 02172803
Charter Number: | 02172803 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1027 - 1029 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Consulens igitur Dei filius humani generis saluti ait inter cetera salubria verba que locutus est suis Date inquit elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Que profecto sententia tanto magis est custodienda quanto utique creditur vera Hanc vocem audiens ego Rayna trado Sancto Petro Cluniacensis cenobii quandam vineam cum terra simul conclusa ac mansione superposita sitam in Maciacensi villa in pago Matiscensi in agro ipsius ville terminatam ex tribus partibus ipsa hereditate et via vicinabili a meridie Dono et in alio loco unum campum vocatum Mossorium terminatum a mane via publica a meridie et occidente terra Sancti Vincentii a septemtrione muro manu facto partem quoque cymiterii pro qua contra monachos Sancti Petri querelam habui Pro quibus omnibus supradictis omni anno quamdiu vivero reddam in vestitura IIII sextaria vini et unum panis Post meum vero discessum ad prefatum nullo contradicente perveniat locum Si quis autem propinquus aut extraneus contradixerit sit irretitus vinculo excommunicationis nisi resipuerit S Aydoardi S Stephani Umberti Willelmi Joceranni S Rayne datricis hujus carte S Artaldi filii ejus Actum Lordoni regnante Rodberto rege anno XXXII