Charter Document - 02172800
Charter Number: | 02172800 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1027 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rotbertus divina favente clementia regni Francorum potenter tenens gubernacula fidelibus nostris pacis concordiam Preclarius et laudabilius jocundiusque nichil esse omnino nostro corroboratur judicio quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur ut in disponendis causis una sit minorum ac majorum ratio equitatis sicut enim certum est quia Deus potentes non abicit quippe sine quo potestas non est ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit et ob hoc summopere nobis curandum est ut cum prodesse vel obesse ipso disponente possumus nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes quod honori sancte ejus ecclesie proficiat certatim faciamus In proximo est enim ut incipiat judicium a domo Dei judicia autem ejus sicut multa abyssus Cum igitur ipse judex omnium in fine mundi advenerit constipatus agminibus angelorum regum ac principum pusillorum et magnorum opera judicio justo ponderans impios ac scelestos detrudet in gehennam ita pios et bene meritos secum promovens collocabit ad patris dexteram Hec ergo et hujusce modi regalis nostra magnificentia alta consideratione discutiens et mente pertractans omnibus sub regno nostro militantibus presentibus et futuris notum esse volumus quod Cluniacense cenobium per precepta regum et antecessorum nostrorum et per privilegia apostolica ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum est absolutum ad cohibendam itaque insolentiam pravorum hominum hoc eis iterato concedimus preceptum In primis ego Rotbertus rex duxque Heinricus cum consensu nostrorum obtimatum Deo prosperante ut cunctis palam fiat liberalitas nostra erga locum ipsum et fratrum inibi degentium precipimus itaque ut in confinio monasterii a civitate Cabilonensi et Maticensi et Monte Algoio et castro Chedrelensi et Monte Sancti Vincentii nullus homo aut princeps vel dux castellum construat vel firmitatem edificet Quin etiam auctorizamus ac laudamus quicquid sive episcopus sive comes sive liber sive servus promiscui sexus atque gradus ad altare eorum delegaverit ut exturbatis et pulsis omnibus calumniatoribus atque contradictoribus firmum ratumque permaneat in perpetuum Quod si quis nostro precepto non obaudierit nos ipsi ultores erimus a parte enim regni nostri adversarius est qui Deo contrarius existit ad quid etiam sceptra regalia dextris preferimus si non etiam inimicos crucis Christi sanctam ecclesiam inpugnare molientes expugnamus Prosequentes igitur eos prosternamus ut victricia signa ex hostibus advenienti Christo reportemus Ut autem hujus nostre institutionis preceptum firmum obtineat vigorem anulo nostro regali imprimi jussimus et caractere insigniri precepimus Amen S Rotberti regis qui hanc scribi jussit scriptamque firmavit S Heinrici que ducis eorumque principum