Charter Document - 02172799
Charter Number: | 02172799 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1027 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Melle favoque dulciori domno patri O frater W cum ceteris fratribus summe felicitatis munus Omnes que circa vos sunt flagranti desiderio certi esse cupientes litterulas vobis misimus horum quæ apud nos geruntur indices Interius quidem divina gratia vestrisque meritis suffragantibus bene valemus exterius vero quibusdam infortuniis graviter fatigamur Audistis jam ut credimus rebus humanis excessisse comitem Willelmum et apud Divionem sepultum De obitu comitis Richardi missum non habuimus nec aliquid didicimus nisi quantum a dicentibus audivimus Præter ca innotescimus paternitati vestra quod monasterium Viziliacense agente Landrico comite monachis ejusdem loci cum abbate turpiter ejectis domnus Oddo suscepit fine consultu episcopi Augustodunensis Hac de causa in tanta ira contra vos et nos locumque nostrum concitatus est ut non solum mala que per se suosque poterit minatur nobis irrogare monasterium videlicet Magabrense auferendo et omnia altaria qua in suo episcopatu habemus excommunicando sed et omnes quotquot potest episcopos clericos laicos cujus cumque Ordinis aut dignitatis in nostras inimicitias commovendo Excommunicavit etiam nostra congregationis fratres ut nullus jam dicto loco inhabitet ecclesiamque ingrediatur vel aliquod divinum obsequium in ea celebrare præsumat Ipsi vero fidentes apostolicis privilegiis quibus libertas ejusdem loci ab antecessoribus provisa est pro nihilo ejus sententiam computaverunt nihil de interdictis dimittere curaverunt sed litteras hac de casa ab eo directas despectui habentes in terram pedibus conculcandas projecerunt unde non solum ipse majori ira accensus est Sed apud omnes longe lateque hæc audientes grandis calumnia contra nos exorta est Vniversi enim qui hæc audiunt non solum inimici sed et qui ante videbantur amici illius in justitiam contra nos auctorizant nosque inauditæ præsumtionis de etiam apud sæculares horrenda cupiditatis inculpant dicentes non licere qualemcumque abbatem a proprio honore qualibet ex causa amovere fine canonica examinatione et judicio episcopi ad cujus dioecesim noscitur pertinere Hec ejusmodi quam plura non modo ab æmulis verum et a consentaneis audientes em ab episcopo vinculo anathematis quo fratres ligaverat ut absolveret nullo modo antequam relicto loco cum suis omnibus ad vos reverterentur impetrare valentes aliud consilium salubrius invenire nequivimus præter quod ex vestra parte eis mandavimus ut ad vos revertantur quantocyus ne aliquis periculo excommunicationis subjaceat subita morte præventus Hæc vero an comes Landricus permittat vel ipsi velint facere nobis manet incertum Quæ cuncta vobis intimare curavimus cupientes vestram voluntatem et jussionem de his omnibus littera vestra cognoscere quantocyus Valete