Charter Document - 02172797
| Charter Number: | 02172797 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1027 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ioannes Episcopus servus servorum Dei omnibus cujuscunque ordinis vel dignitatis tam presentibus quam futuris gratiam Dei et copiam Apostolice benedictionis Cenobium Cluniacense quod olim a Willelmo Aquitanorum Principe constructum est in partibus Burgundie in Comitatu Matisconensi et nunc videtur esse sub dilectissimi filii nostri Abbatis Odilonis provisione ita constat Deo et sanctis ejus Apostolis Petro et Paulo atque Romane Ecclesie ab eodem Seniore delegatum speciali dono a predecessoribus quoque nostris Apostolice Sedis Presulibus Formoso Joanne Benedicto item Benedicto Gregorio Silvestro meo etiam non modo spirituali patre sed et carnali fratre Benedicto multiplicibus privilegiis Apostolice auctoritatis roboratum et confirmatum ut ad nullum alium respiciat locus ille sive habitatores ejus nisi ad Deum et sanctum Petrum et Apostolice Sedis Pontificem summum Quorum sequens exemplum fultus Apostolico vigore ego Joannes Apostolice Sedis Presul cum ceteris Coepiscopis meis in Conventu Rome congregato in presentia Domini Conradi Regis D Augusti nuper a Deo et nobis in Imperium Romani orbis electi et coronati statuta que supra memorati Antecessores mei de libertate predicti loci sanxerunt et habitatores ipsius per centum et eo amplius annos sine alicujus contradictione tenuerunt laudo et auctoritate Dei sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli perpetua stabilitate mansura confirmo Preterea pervenit ad nos quod quidam Episcoporum temere et sine aliqua rationabili causa consultu pravo excommunicant sibi subjectos non solum seculares perversa agentes sed et Religiosos sobriam et Deo placitam vitam ducere cupientes quod de Monachis Cluniacensibus omnino fieri prohibemus Sed si quelibet querimonia Episcoporum adversus illos exorta fuerit et aliter finiri non potuerit Apostolice Sedis examini reservetur ut per ejus judicium quod justum est decernatur Quod si huic nostre institutioni quilibet cujuscunque ordinis vel dignitatis contraire voluerit timeat illud quod meretur qui contra divinum preceptum Catholicorum Apostolicorum Patrum terminos temerario ausu sive ambitionis transgredi presumpserit Si vero Episcopus aut cujuslibet dignitatis Ecclesiastice fuerit noverit se omnino potestate Ecclesiastice auctoritatis carere qui matri sue contradicit Ecclesie videlicet Romane a qua si quam videtur Ecclesiasticam potestatem accepto anathemate Apostolice auctoritatis colligatus et a liminibus sancte Ecclesie repulsus per perpetuam excommunicationem nisi resipuerit a societate fidelium separabitur Quod si servator et custos extiterit ipsius gratie Dei et benedictionis Apostolice compos existat Bene valete Date V Kalendas Aprilis per manum Petri Episcopi Prenestine Ecclesie et Bibliothecarii sancte Apostolice Sedis Anno Pontificatus domni Joannis sanctissimi noni decimi Pape tertio indictione decima
