Charter Document - 02162796
Charter Number: | 02162796 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1026 - 1027 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur ego in Dei nomine Jodzelinus pro anime mee redemptione adhuc vivens testantibus et auctoribus uxore mea Ingelburga et filio primo Attone et secundo Hugone tercio Letaldo et quarto Jodzeranno dono in pago Matisconensis in villa que vocatur Cucugnis ex hereditate mea vineas et juxta de terra [una sextaria] ad plantandum que sita sunt in Campo Ursino de uno latus habet terram Roberti Bucardi ex altero vineam Widonis de Rocha de tercio vero latere rivus communis decurrit Unde si quis futurus parens vel aliquis quicumque homo voluerit causari seu qualicunque modo contradicere sciat se a Domino dampnandum cum Datan et Abiron Insuper his componat centum solidos senioribus monachis scilicet Cluniacensibus qui Deo deserviunt sub domno abbate Odilone in monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli Quam donationem testantur parentes et amici mei vel filii quorum hec sunt nomina S Attonis primi filii S Hugonis secundi S Letaldi tercii S Gundoldrici ipsorum avunculi Regnante rege Rotberto anno plus quam XXX notario Adraldo scribente