Charter Document - 02162795
Charter Number: | 02162795 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1026 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Odilo abba preesse videtur Noverint omnes filii ecclesie qualiter ego Vuarnerius et mater mea Girberga pro remedio anime senioris sui et patris mei Elinardi donamus [aliquas] res proprietatis nostre juris que ex hereditate parentum nostrorum nobis advenerunt Domino Deo et Sancto Petro suisque monachis necnon Sancto Johanne Baptista hoc est curtile indominicato que adjacet in fine Curte Placine que alio nomine vocatur Curte Scorticata Terminatur ipse curtilus a mane via publica a medio die Gerlandi et heres sui a sero de ipsa hereditate a cercio terra Herondi et eres sui Infra istas terminaciones cum omnibus ad se pertinentibus hoc sunt campis pratis et omnia quicquid ibi visi sumus habere omnia et ex omnia donamus ad ipsa casa Dei in perpetuum habendi tenendi vel quicquid voluerint faciendi in omnipotentis Dei nomine habeant licentiam Si quis autem heredum nostrorum si nos ipsi aut ulla opposita persona qui contra hanc donationis nostre cartulam venire aut calumniare presumpserit non valeat vindicare quod reppetit sed inferat cui litem intulerit auri uncias quinque coactus componat et ut hec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cavariaco publice Ego Vuarnerius et mater mea Girberga fieri et firmare rogavimus S Bernardi S Nitardi S Constantii S Ardradi S Ermendrada S Unesta S Gerardi S Geidinus S Rodlannus S Bernardi Facta carta in mense junio regnante Rodulfo rege anno XXX S Rodulfi S Vuichardi S Stephani S Gerlandi presbiteri Rodbertus monachus scripsit