Charter Document - 02162794
Charter Number: | 02162794 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1026 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia werpicionis quam fecit quidam homo nomine Dodo de terra que sita est in Masiliaco et Dunziaco de qua querelam habebat contra monachos Sancti Petri Cluniacensis Ductus enim amore Dei pro redemptione anime sue werpivit eis omnem querelam quam inde juste sive injuste proclamabat et insuper in emendatione injurie quam fecerat eis inde simul et pro salute anime sue dedit eis terram de sua hereditate videlicet in Margarita omnem partem quem ibi debetur divisione fraterna de uno campo et uno prato ea ratione ut quandiu vixerit teneat et vestitura quatuor denarios omni anno persolvat post suum vero discessum ad jam dictum locum perveniat Hanc vero werpicionem et donacionem facit [sicut diximus pro sua et omnium parentum suorum redemptione et liberatione] Signum Dodone qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit [S Artaldi S Rotuldi S Duranni S Bernardi S Wigburgis] Facta est hec carta mense maio regnante Rodberto rege anno XXX