Charter Document - 02162793

Charter Document - 02162793


Charter Number: 02162793
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1025 - 1039
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Creator potentissimus ac redemptor noster piissimus Dominus Jesus [Christus] sciens nequaquam nos propriis nostris viribus ac meritis ab eternis eripi posse suppliciis hortatur nos peccata nostra elemosinis redimi ut ab inferni cruciatibus mereamur liberari et participes glorie ipsius fieri dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis Quapropter ego homo nomine Odolricus et uxor mea Sieburga donamus Domino Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra in loco Cluniaco ubi domnus Odilo abba preesse videtur hoc est unum curtilum cum vinea et pratum simul tenente et est ipsa hereditas sita in pago Cabilonensi in loco ubi dicitur a Corbosono porro terminus est a tribus partibus terra Rotberti a quarta parte via publica Et in alio loco in ipsa villa aliam vineam et in tribus partibus terra Mauricii a quarta parte terra Arici Quicquid infra has fines concluditur totum dono supranominato loco pro sepultura mea ac remedium anime mee ac parentum meorum ut ab hodierno die faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint Quod si quisque huic donationi contrarius existere voluerit nequaquam optinere valeat quod voluerit sed sit a populo christiano anathema donec ad emendationem perveniat congruam S Odolrici qui kartam istam fieri et firmare rogavit S Sieburgis Rotberti Widonis presbiteri Duranni Otberti Martini Witbaldi Adalardi Hugonis comitis Thetbaldi comitis