Charter Document - 02162791
Charter Number: | 02162791 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1025 - 1026 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sanctitum et constitutum a viris ea que divina sunt repletis novimus ut nostrum unusquisque qui omnia sua juxta preceptum evangelicum non valet postponere partem tamen aliquam Deo militantibus non neglegat tribuere Quod ego Gunterius archipresbiter perpendens non solum pro mea sed etiam pro fratris mei salute nostrorumque omnium peccaminum abolicione dono Domino Deo geminisque ecclesie columnis meis scilicet dominis Petro et Paulo ad locum cui domnus preest abba Odilo Cluniacum nominatum aliquid ex hereditate que mihi obvenit jure meorum parentum ut precibus ibi Christo famulantium mereamur consociari choris beatorum spirituum Est autem apud Bainas unum mansum qui terminatur a mane via publica itemque a die medio hereditate ipsa a sero autem terra Sancti Marcelli et a cercio terra Jotseranni Hunc cum omnibus sibi pertinentibus campis scilicet pratis silvis terris cedo loco denominato cum curtile uno in Buferias posito ex tribus partibus via publica habentem termino de quarta vero parte terram Sigaldi terminum faciente Hec omnia supradicta loco denominato trado ita tamen ut teneam et possideam quandiu vixero In hujus vero donationis vestituram cuncta eidem loco dimitto ex hoc die et deinceps que possideo in Dumbinas villam scilicet pratos silvas et campos Si quis autem hanc donationem violare presumpserit cum iram Dei omnipotentis omnibus maledictionibus subjacere se noverit nisi ad dignam emendationem venerit Manu autem propria hanc cartam firmo et ut stabilis permaneat aliis firmandam trado S Gunterii archipresbiteri qui hanc donationem fecit S Rocilini S Oldeverti S Hucberti S Bernardi S Gislardi S Hugonis S Bosonis Facta autem hec carta regnante Rodberto anno XXXVIIII