Charter Document - 02162789
Charter Number: | 02162789 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1025 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi regnante Rodvlfo anno xxxvij Incarnationis Domini MXXVII Kal Nov Luna xx Ego Amedevs filius Humberti Comitis et Adalegida vxor mea hanc Chartam donationis fieri iussimus de Ecclesia S Mauritij que est sita in pago qui vocatur Maltacena et de omnibus terris quas in presenti damus et in futuro daturi sumus ad honorem Domini Dei et Ecclesie SS Petri et Pauli Clvniensis Monasterij cui preesse videtur domnus Pater Odilo pro redemptione et salute animarum nostrarum permittente et confirmante domno Maleno Episcopo Gratianopolitans Ecclesie seu Humberto Episcopo et omnibus Canonicis eiusdem ciuitatis damus Domino Deo omne quod supra memoratum est et beatis Apostolis eius Petro et Paulo Cluniensis Monasterij et omnibus Monachis ibidem morantibus ut orationum eorum participes esse possimus nobis reservando illud ius quod vocatur ius patronatus atque ius presentandi pro nobis et natis nostris et eorum successoribus dum nostra fuerit voluntatis [] Si quis hanc donationem inquietare voluerit in aula Regis centum libras auri componat et insuper maledictionem Gratianopolis Episcopi incurrat [] Sigillum Humberti Comitis Ancilliz uxoris eius S Amedei Comitis S Adelidis uxoris eius Hanc donationem fecerunt et Chartam istam fieri iusserunt et in presenti in Curia Regis firmare rogaverunt Signum Rodvlfi Regis Ermingradis Odonis Ancelini