Charter Document - 02162784

Charter Document - 02162784


Charter Number: 02162784
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1023
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris cognitum sit quod ego Gauzerannus satisfaciens Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniensibus de quodam milite Arenberto nomine qui interfectus est apud Cluniacum dono in emendatione unum mansum qui est situs in pago Matiscense in villa Curciaco quem dedit michi Rodbertus clericus filius Arroardi servum quoque Vualterium nomine cum uxore sua Umberga et infantibus suis qui in jam dicto manso habitant [eo tenore] ut quamdiu Rodbertus memoratus clericus vixerit teneat et possideat et post ejus discessum ad Sanctum Petrum perveniat terminatur autem his terminibus a mane terra Rainaldi a medio die via publica a sero terra Sancti Stephani a cercio de ipsa hereditate Dono etiam in villa Carsiniaco unum curtilem qui terminatur a mane a medio die et a certio via publica a sero terra Sancti Petri Si quis autem ego aut aliqua intromissa persona hanc donationem calumniare presumpserit omnibus maledictionibus subjaceat et cum Datan et Abiron diabolo quoque sociisque ejus [angelis] apostaticis in eterna conbustione dampnatus manebit Ut autem hoc firmum permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandum S Jotzeranni qui istam cartam fecit S Lamberti fratris ejus S Achardi militis Dono etiam in villa Verchesono unam petiolam de vinea quam dedit mihi in adjutorio senior meus domnus Walterius Matiscensis prepositus terminatur autem ex omni parte terra Sancti Petri Dimitto etiam beneficium quod tenebam de Sancto Petro Ego frater Warnerius monachus ad vicem cancellarii scripsi regnante Rodberto rege anno XXVIII Actum Cluniaco publice