Charter Document - 02162782

Charter Document - 02162782


Charter Number: 02162782
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1023
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis potenter cuncta regentis ac disponentis Notum sit fidelibus cunctis sacro lavacro regeneratis tam presentibus quam secuturis quod Otto comes qui nominatur Willelmus gratia sue redemptionis Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo monachisque Christo vero regi die noctuque servientibus in famosissimo cenobio Cluniaco sub regimine piissimi patris Odilonis per conscriptionem reddidit quandam potestatem que nuncupatur Juliacus cum suis appendiciis omnibus quam predicto loco beate memorie Manasses olim dedit episcopus Hanc vero redditionem fecit prelibatus comes una cum consensu suorum fidelium qui predictam potestatem vice beneficii acceperant Longo vero transacto tempore surrexerunt quidam proclamantes jam denominatam potestatem suam hereditatem esse filii Aldonis scilicet Aymo atque Otbertus ejus frater Qui tamdiu non desierunt calumniari quousque hec calumnia in presentia Raynaldi comitis filii supradicti Willelmi devenit Qui Raynaldus zelo Dei ductus pro sue anime redemptione atque ob amorem almi clavigeri Petri seu ob sustentationem fidelium qui in denominato loco Cluniaco sub dulciflua abbatis Odilonis tuicione cotidie Deo famulari satagunt premissis calumniatoribus ut omnem calumniam de predicta potestate adversum locum Cluniacum deponerent alio in loco eis quandam potestatem vel terram possidendam tradidit quam ipsi susceperunt animo gratanti omnemque querelam deposuerunt contra sepedictum locum in manu ipsius comitis ipso presente cum fidelibus suis Lezelino scilicet clerico Humberto clerico Milone laico Otberto laico Hugone S Raynardi comitis qui hanc noticiam fieri jussit S Adheleydis uxoris ejus S Lezelini clerici S Azelini abbatis de Monte Sancti Johannis S Wismundi Ralonis Warnerii Raynerii Raphidi Rotgerii Normanni Acta sunt hec apud Divionense castrum anno ab incarnatione Domini millesimo XXIII indictione VI regnante Rotberto Francorum rege IIII nonas novembris die sabbati secundo die post festivitatem beati Benigni martyris Christi Ego Girbertus levita indignus scripsi et subscripsi