Charter Document - 02162781

Charter Document - 02162781


Charter Number: 02162781
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1023
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Postquam primus humani generis proto plastes maligno suadente angelo a paradisi amenitate expulsus est in hujus convalle miseriarum et ploracionum devenit et qui post esum ligni vetiti scientiam se percipere posse confidebat boni hac mali et equalem suo conditori se optabat fieri non solum hoc quod male superbiendo concupiverat ammisit bonum verum etiam ex ipsa in qua conditus fuerat gaudia expulsus est id promerente sua inobedientia et hanc sicut solus promeruit utinam solus exciperet penam Sed quod sine gravi gemitu dici non potest propter hunc solum cuncti ex ejus propagine originem ducentes in hanc erumnosam et omni miseria plenam devenimus vitam que quasi jure hereditario percepimus a primo parente nostro Ex hac igitur nullo pacto erui poteramus nisi invisibilis Deus visibilem se preberet et inmortalis mortalem se fieri non de dignaret Qui quam salubria suis imitatoribus dederit precepta prout hominibus fas fuit proloqui evangelique satis indicant verba in quibus et robustiores inveniunt quod comedant et minus fortes quod sugant discunt namque inibi perfecti quique omnia sua postponere et contemplative vite jugiter deservire secularibus vero actibus dediti ut in eternis tabernaculis mereantur recipi jubentur sibi de Mammona iniquitatis amicos adipisci Inter quos adhuc ego Gibaldus me ipsum agnoscens culpabilem et nimis reum apud pium cunctorum judicem tam pro redemptione anime mee quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum cedo Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum aliquid ex mea hereditate que sita conjacet in episcopatu Eduensi et in comitatu Avalensi in villa que nuncupatur Martiniacus hoc sunt silve prati campi culti et inculti aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus simul cum molendino quod est supra fluvium qui vocatur Alsonus Dono etiam similiter in altera villa que dicitur Alsado omnia que ibi habere visus sum jure hereditario cum molendino supra fluvium prenominatum positum cum omnibus ad ipsam hereditatem aspicientibus quesitis et inquirendis et servis atque ancillis his nominibus nuncupatis tali vero racione ut ab hodierna die et deinceps habeant monachi Cluniacenses potestatem faciendi quicquid facere voluerint Facta carta donationis hujus in mense junio die lunis indictione VIII regnante Rodberto rege anno XXXVI Ego Gibaldus qui fieri eam jussi et manu propria firmavi testibusque idoneis tradidi roborandam S Armanni et Gibaldi filiorum meorum S Ermuini episcopi Augustudunensi S Landrici comitis S Rainaldi filii ejus et uxoris ejus S Widoni et uxoris ejus Acherada S Girardi clerici S Walterii clerici S Rodberti filii Gibaldi Rainaldi Hugoni Bererii Fretmundi Rainaardus scripsit