Charter Document - 02162780
Charter Number: | 02162780 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1023 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Noverint tam fideles quam et futuri quod ego Aruviardus et uxor mea Adeleida donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense in villa que dicitur Conflans donamus ibi vineam unam pro remedium animarum nostrarum Habet ipsa vinea in longum perticas XI et I pedem et dimidium in latum perticas VIIII et pedes quinque et dimidium eo tamen tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum possideamus et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvant et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat Terminat ipsa vinea de uno latus de ipsa consortia et de alio terra Stephani ad sero terra Teotbran a cercio terra Varnerii In ea vero ratione ut si ego aut alia ulla persona calumniam facere voluerit iram Dei incurrat et quod facere voluerit non repetat S Aruviardi et uxore sua Adeleida qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt S Teotbran S Eldini S Giraldi S Otgerii S Rotberti Actum in villa que dicitur Conflans die jovis regnante Rotberto rege anno XXX Ego Rotbertus sacerdos rogitus scripsi datavi diem jovis X kalendas junii