Charter Document - 02162777

Charter Document - 02162777


Charter Number: 02162777
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1023
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clementia divine bonitatis infirmitati consultum est humani generis ut ex rebus terrenis atque transitoriis ad sui sustentationem a Deo sibi collatis delicta redimere possit que tam ex traduce primi parentis originaliter trahit quam que cotidie inevitabiliter ex fragilitate mundane conversationis admittit Quod ego Stephanus in ultimis ut reor positus mente revolvens enormitatemque meorum peccaminum ad memoriam reducens terribileque divini examinis mihi jamjamque imminentis et pene in ipsius mee egressionis de corpore limite consistentis judicium cum magna animadversione atque horrore vehementer expavescens quod mihi utilius credo ad singulare post Deum sanctorum apostolorum Petri et Pauli refugium confugio et ipsorum me patrocinio tota mentis devotione supplex committo ut ad pertimescendum Christi judicium properanti propicii mihi dignentur esse advocanti Hoc igitur voto et desiderio ad locum Cluniacum eorum sacrosancto nomini dedicatum de rebus mihi a progenitoribus meis jure hereditario derelictis aliquid trado et ad perpetuam possessionem trado Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi hoc est cuncta que in villa Cavaniaco et in omnibus appendiciis ejus alodii nomine videor possidere scilicet servos et ancillas quorum ista sunt nomina Ingelbertus Wichardus et soror eorum Hermengardis et infantes hereditatemque eorum que infra predictos fines sita est omnesque alias terras cultas et incultas vineas campos silvas aquas aquarumque decursus prata egressus et regressus et omnes legitimas consuetudines unum etiam molendinum super Crahonnam ad Balmam situm Dono quoque in villa Vigoseto unum campum cum contiguo sibi prato et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri Et dono unum alium servum nomine Otbertum Dono insuper sive reddo capellam in honore sancti Salvatoris dicatam et in villa Luviniaco sitam cum omnibus ad se pertinentibus et totam illam terram quam olim Durandus clericus Sancto Petro donaverat et pater meus Artaldus suam drecturam in ea proclamans Sancto Petro abstulerat et sue dicioni violenter mancipaverat Si quid igitur ipse rationis in ea habuit et ego post eum et per eum habeo totum Sancto Petro dono Sed et quicquid de alia parte in jam dicta villa possideo totum ad integrum quesitum et inquirendum similiter dono Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et anima patris mei Artaldi fratrisque mei Archimbaldi et omnium parentum nostrorum ut qui illam laudaverint partem et societatem in ea habeant qui autem contradictores extiterint non solum ab hac elemosina alieni fiant sed et ab omnibus aliis ad salutem animarum pertinentibus extorres fiant et ab omni consortio electorum excommunicati perpetualiter maneant S Stephani qui hanc donationem fecit S Archimbaldi S Girardi de Centarbencio S Gaucheranni Girardi Duranni Umberti S Gebiline sororis Stephani S Girardi Grossi S Artaldi Rotberti Alcherii Duranni Arlabaldi Facta est autem hec carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXII indictione V VIII kalendas martii regnante Rotberto rege Francorum immo Domino nostro Jesu Christo cujus regnum et imperium permanet in secula seculorum Amen