Charter Document - 02162776
Charter Number: | 02162776 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1022 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f11r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis potenti virtute cuncta regentis atque disponentis Ego Humbertus archidiaconus omnibus notum esse cupio Dei et sancte ecclesie fidelibus presentibus scilicet atque futuris quoniam avunculus meus Beraldus archidiaconus diem vocationis sue e corpore cum gravescente corporis infirmitate sibi adpropinquare sentiret devotum ac saluberrimum mecum iniit consilium ut pro salute anime sue atque mee quamdam ecclesiam sub honore sancti Germani sacratam comitatu Belnensi in villa que dicitur Pernando sitam pos meum discessum ad famosum atque religiosum Sancti Petri apostolorum principis Cluniense videlicet cenobium perpetualiter habendam et semper sub omni integritate possidendam transferre ac condonare deberem Denique eandem ecclesiam quidam clericus nomine Salomon sicut semper nullo contradicente tenuerat ita ipsi avunculo meo jure hereditario tradidit atque donavit Ego igitur tam salutifere deliberationis votum implere ac perficere delectans cum consilio parentum et amicorum meorum decrevi per hanc donationis atque traditionis cartam ad denominatum sacratissimum videlicet Cluniense monasterium unum quidem jornalem vinee ad presens pro vestitura deliberare et post meum ut dictum est obitum jam dictam ecclesiam totam et integro tradere ac transfundere cum omnibus ad se pertinentibus vineis scilicet late et spatiose constructis terris cultis et incultis tam exquisitis quam inquirendis et servo uno nomine Duranno cum omnibus que isdem servus de ipsa hereditate tenere videtur et quia non subdola sed devota et fideli voluntate hoc agere institui si quis de heredibus meis vel aliqua opposita persona prescriptam ecclesiam repetere vel calumniare post meum obitum presumpserit inferat jam dicto sacratissimo Cluniensi monasterio decem millia auri talenta et nisi cum emendatione satisfecerit potestate atque alligatione almi clavigeri Petri eternis cruciatibus cum Juda traditore se noverint mancipandos atque tradendos Hec vero carta omni tempore firmitatis atque stabilitatis obtineat vigorem semper inconcussum atque solidissimum Actum castello Verziaco publice Ego Humbertus hanc traditionis cartam fieri jussi et nomine meo insigniri precepi cunctisque parentibus et amicis ac fidelibus meis corroborandam tradidi Helisabeth soror ejus comitissa firmavit cum infantibus suis Gozfredo scilicet atque Rotberto Gibaldus nepos ejus firmavit Hi sunt fideles et amici ejus qui firmaverunt Oddo Viridis Walterius filius ipsius Oddonis Anscherius clericus Bertinus Willerius item Willerius et frater ejus Wido Helderius Hugo Arnulfus item Hugo Gondradus S Oddo Rufus Rodulfus Constantius prepositus Ingelbertus prepositus Ego Harmarus levita ad jussionem Oddonis cancellarii anno incarnati Verbi millesimo vicesimo secundo indictione XX tercio X kalendas marcii regnante Rotberto rege scripsi et subscripsi atque datavi