Charter Document - 02162774
Charter Number: | 02162774 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1021 - 1022 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod ego Rodbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas unum curtilum cum vinea et mansione estque situm in pago Matisconensi in villa Varengis Et in alio loco in ipsa eadem villa medietatem vinee quam ibi videor habere et campi similiter medietatem inibi positam omnia ex mea parte jure hereditario possidens Dono etiam in pago Augustodunensi de illa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet post discessum ejus quantum mea parte pertinet similiter omnia trado jam dicto loco et senioribus ut faciant quodcumque voluerint ab hodierno die et deinceps Si quis autem huic donationi contradictor extiterit iram Dei omnipotentis incurrat nisi ad emendationem venerit Et ut hec carta firma et stabilis permaneat manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Rodulfi S Ornadi S Bernardi S Dominici S Leodbaldi clerici Data per manus Richardi sacerdotis regnante Rotberto rege anno XXXVI