Charter Document - 02162773
Charter Number: | 02162773 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1021 - 1022 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti Christi caractere insigniti lavacroque sacri baptismatis emundati quod ego Otgerius et uxor Etela pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus proprietatis nostre in tali scilicet tenore ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus atque in vestitura omnibus annis duos sextarios vini monachis supradictum locum incolentibus reddamus et post nostrum discessum ex integro Sancto Petro et ad locum supradictum deveniat ita ut pro hac ipsa hereditate utrosque nos possideant Est autem ipsa terra in comitatu Matisconensi in villa Lamniriaco et est unum mansum et quicquid ad ipsum respicit Est autem a mane terra [Sancti] Petri et a medio die Sancti Petri et a sero via publica et a cercio terra Sancti Martini Si quis autem hanc donationem destruere voluerit iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurret nisi ad satisfactionem et emendationem venerit Et ut hec donatio firma permaneat manibus propriis firmamus aliisque firmandam tradimus S Otgerii et uxoris sue Ethele qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt et aliis firmandam tradiderunt S Ugonis S Alberici S Aymoni S Arnulfi S Constabuli Facta est autem hec carta regnante Rodberto rege Francorum anno XXXVI