Charter Document - 02162772

Charter Document - 02162772


Charter Number: 02162772
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1021 - 1022
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Noverint cuncti fideles longe lateque per mundum universum diffusi atque in baptismatis regeneratione filii Dei adoptati quod ego Alinardus cedo aliquid ex rebus mee proprietatis que mihi jure hereditario deveniunt id est tres vineas que site sunt in villa que cognominatur Bruelias Et terminat una ex his a mane et a medio die via plublica a sero terra Constantii a cercio currit aqua Medoggia Alia vero a mane via publica a medio die boscum Bulgarem a cercio via publica a sero terra Constantii Alia vero terminat a mane et a medio die terra Grimaldi a sero terra Landrade a cercio via publica Dono autem hanc hereditatem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abbas magis prodesse quam preesse videtur ut ab hodierna die monachi predicti loci eam teneant et possideant sine ullo contradicente Quod si aliquis persona aliquam calumpniam facere disposuerit predicti loci habitatoribus non vindicet quod petit sed iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum ejus incurret nisi ad satisfactionem et emendationem venerit Ut autem hec donacio firma permaneat manu propria eam firmo aliisque firmandam trado Signum Alinardi qui hanc donacionem fecit S Tetardi S Richardi S Andree S Letbaldi S Duranni Facta est autem hec carta regnante Francorum rege domno Rodberto anno XXXVI