Charter Document - 02162771

Charter Document - 02162771


Charter Number: 02162771
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1021 - 1022
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor animarum homo in Sion Christus Jesus in hunc mundum veniens pro humana tantum salute promittit sibi servientibus vite eterne premia et gloriam regni celestis in extremo examine se rediturum dicens Venite benedicti patris mei percipite ab origine mundi paratum vobis cum sanctis angelis regnum quia quod fecistis uni de minoribus istis mihi quippe fecistis impiis autem et peccatoribus non hec eadem sed gehenne tormenta et penas pollicetur eternas ita inquiens Ite maledicti in ignem eternum quod sine fine ardebit in secula seculorum In hoc ergo bivio consistens ego Dei gratia Waldemarus obtans justorum premia consequi et penas vitare baratri angelicis cetibus conjungi futurisque gaudiis admisceri dono ipse et uxor mea Agnes nomine et filii nostri Arbertus et Hismido ceterique filii nostri ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie que sita est in comitatu Guapiscense in territorio castri quod apellatur Bellumjocum Ipsam ecclesiam donamus cum decimis et primiciis et cum omnibus rebus ad ipsam ecclesiam pertinentibus et duos mansos cum omnibus sibi pertinentibus quorum unum videtur tenere et laborare quidam Durantus nomine alterum vero Baldricus vocabulo Et in comitatu Diense in territorium castelli quod nominantur Lunis donamus medietatem de valle quam vulgo appellant Gargatas et quantum in ipsa valle nos visi sumus habere Donamus etiam unam alpem et quantum ad ipsam alpem pertinet est autem ipsa alpis que vocatur Vallonus Hec omnia suprascripta donamus et ad possidendum perpetuum tradimus Sancto Petro apostolorum principi glorioso Cluniensis monasterii ubi domnus abba Odilo preesse et multo magis prodesse non solum ibi sed cunctis in orbe verbo opere et exemplo cernitur et Beate Marie Canacopiensis suprataxati cenobii cellule et ejusdem loci monachis ad regendum et ad edificandum perpetuo contradimus omnia et in omnibus totum ex toto ex integro ad integrum et nihil nobis in his prefatis locis reservamus neque posteris nostris