Charter Document - 02162770
Charter Number: | 02162770 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1022 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate pro remedio anime mee et patris et matris mee et omnium parentum meorum in villa Sancti Pontii videlicet silvas campos prata et omnia que Bonusfilius et Vualdeardis ibi visi sunt habuisse in eadem villa totum ad integrum quesitum ad inquirendum ut ab hodierno die et deinceps faciant quicquid facere voluerint predicti loci monachi Qui autem calumniare voluerit primum iram Dei omnipotentis incurrat et si non emendaverit cum Dathan et Abiron in infernum vivus descendat S Duranni S Bernardi patris ejus S Tetberti S Duranni S Rainardi S Bernardi S Raculfi S Rotgerii S Constabuli S Undradi S Bernardi