Charter Document - 02162768

Charter Document - 02162768


Charter Number: 02162768
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1022
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus integritatem fidei servantibus divina pietate consultum esse novimus ut unusquisque ex concessis sibi rebus in presenti amicos studeat adquirere a quibus in eterna habitacula recipiatur cum ceperit deficere Quamobrem notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Adalgardis femina et filius meus Arnulfus pro redemcione animarum nostrarum et animam filii mei Gauceranni donamus aliquid de hereditate nostra Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abba preesse videtur cum multitudine monachorum inibi Deo servientium Est vero ipsa hereditas sita in pago Matisconense in villa que dicitur Noglas hoc sunt duo curtili Et terminat hunus ex tribus partibus de ipsa hereditate et ex quarta terra Rotberti Alius vero habet terminaciones de duobus partibus vias publicas et ex duabus de ipsa hereditate Dono etiam in ipsa villa quandam vineam que cognominatur Rotunda ad Peredum et in alio loco tres pausas de terra arabili et in alio loco duas pausas In tali vero conveniencia istam donacionem facio ut quamdiu vixero teneam et possideam et homni anno unum modium vini persolvam Post discessum vero meum cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat Si quis vero hanc donacionem calumniare temptaverit iram incurrat omnipotentis Dei et hec cartula firma et stabilis permaneat quandiu seculum duraverit S Adalgardis qui hanc donacionem fecit et hanc cartulam fieri et firmare rogavit S Arnulfi filii sui S Landrade sororis ejus S Walgerii S Arnardi S Rotardi Data per manus Iterii levite anno MXXII Rotberto rege regnante anno XXXVI