Charter Document - 02162767
Charter Number: | 02162767 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1023 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles Christi tam presentes quam secuturi quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo domnus Odilo abba preesse videtur quasdam res que sunt site in pago Ostidunensi in villa que nominatur Marengis unum curtilum cum vinea et mansione et quicquid in ipsa villa evenit mihi hereditario jure Dono etiam in pago Augustidunensi in villa Amanziaco et in villa Vallis de ipsa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet post discessum ejus quantum evenit mihi ex ipsa hereditate ut predicti loci seniores teneant et possideant et quicquid voluerint faciant ab odierno die et deinceps Si quis vero hanc nostram donacionem calumniare voluerit vel presumserit quinque libras componat auri et quod majus est iram incurrat omnipotentis Dei nisi ad emendacionem quantotius venerit Hec vero donacio nostra semper firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Bernardi qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit S Hugonis fratris ejus S Gausfredi fratris ejus S Rodberti S Dominici Data per manus Iterii levite anno millesimo XXII regnante Rotberto rege anno XXXVI