Charter Document - 02162760
Charter Number: | 02162760 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1022 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conditor et redemptor humani generis Dominus Jesus Christus salutem fidelium suorum invenire desiderans per semed ipsum proloqui dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus atque futuris quod ego Gertrudis dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus quasdam res que mihi eveniunt jure hereditario et sunt site in pago Matisconense in villa que vocatur Curtis Francionum omnia quecumque in eadem villa habere videor vel quanta ad ipsam hereditatem videntur pertinere videlicet campis vineis pratis silvis viridiariis aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum universa ad jam dictum locum trado perpetualiter possidenda simulque servos et ancillas cum omni hereditate eorum et infantibus suis omnesque franchisias que pertinere videntur ad supradictam hereditatem De hac autem ipsa hereditate duos mansos mihi retineo in quibus degunt hii duo homines Martinus cognomento S[ur]dus et Constantinus cum omnibus usuariis suis Dono etiam in alio loco in villa que dicitur Alta Curtis unum mansum et unum servum ibidem [manen]tem nomine Ebrardum cum uxore et liberis suis omnemque hereditatem ipsorum omnia quoque que ad supradictum mansum videntur aspicere scilicet campos vineas pratos silvas aquas aquarumque decursus totum ad integrum usque ad inquirendum Hanc autem donationem facio pro redemptione anime patris mei Arlei et matris mee Ingeltrudis que mihi hec jure materno dereliquid seniorumque meorum Willelmi et Bernardi simul etiam et pro remedio anime mee et in locum sepulture In hac autem elemosina sit pars et societas omnibus propinquis meis vivis et defunctis Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona scindere aut calumniare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurret sitque pars ejus cum Pilato et Herode et cum Juda traditore Domini et cui litem intulit auri quinquaginta libras persolvat Et hec carta deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Signum Gertrudis qui firmare et fieri rogavit S Vuigoni et Rodberti filiorum ejus S Gauzleni episcopi S Wigoni vicecomitis S Udulrici S Rodlanni S Arloeni S Ildini S Arulfi S Bernardi S Vuicardi S Gilini S Vuicardi S Rannulfi canonici S Willelmi de Oblado Actum Cluniaco publice per manus Giraldi levite regnante Rodberto rege Francorum anno XXXVI die veneris luna XIII XV kalendas junii