Charter Document - 02162759

Charter Document - 02162759


Charter Number: 02162759
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1022
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus fidelibus notum sit quod ego Durannus reminiscens peccatorum meorum pondus et audiens vocem Domini dicentis Date elemosinam et omnia munda sunt vobis dono Domino Deo et Sancte Marie ad locum Bellemontensem aliquid de rebus meis quas habeo in comitatu Cabilonense in villa que dicitur Sancti Ambrosii scilicet raxas duas de vinea pro remedio anime mee et in locum sepulture et faciant habitatores loci illius ab hodierna die et deinceps quicquid facere voluerint nemine contradicente Que autem vinea terminatur de uno latere de ipsa hereditate et de alio terra Uldrici de una fronte terra Odonis et de alia terra Gontranni Si quis contradicere voluerit non evindicet quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram unam componat Actum in atrio Sancte Marie S Duranni qui fecit et ipse firmavit S Armonis filii ejus S Wiberti filii ejus S Arenberti Data per manus Sigbaldi mense januarii die sabbati regnante Rotberto rege anno XXVI